- ASTYPALAEA
- ASTYPALAEAuna Cycladum. Steph. Α᾿ςτυπάλαια νῆσος, νία τῆς Κυκλάδων, etc. Ε᾿κλήθη δὲ ὑπὸ Α᾿ςτνπαλαίας τῆς Α᾿γκαίου μητρός. Hanc porro Astypaleam Phoenicis fuisle filiam scribunt veteres Pausam. in Achaicis. Α῎σιος δὲ ὁ Α᾿μφιπτολέμου Σάμιος ἰποίησεν, εν τοῖς ἐπεσιν, ὡς Φοἰνικι εν Περιμήδης τῆς Ο᾿ινέως γένοιτο Α᾿ςτνπάλαια, καὶ Ε᾿νρώπη, Ποσειδῶνος δὲ καὶ Α᾿ςτνπαλαίας εἶναι παῖδα Α᾿γκαῖον. Schol. Apollonii, l. 1. Argon. Ο῾ μὲν Α᾿γκαῖος υἱὸς Α᾿ςτυπαλαίας ην᾿ τοῦ Φόινικος. Vox Graeca quidem est Astypalaea notissimae significationis, atque, ut vult Themistagoras, ita dicta est Sami portio ἀπὸ τοῦ παλαιοῦ ενεῖσε ὄντος ἄςτεος. Sed cum Sami regnaverit Ancaeus, tam Sami portionem, quam insulam, de qua iam agimus, ab Ancaei matre putamus Astypalaeam appellatam. Quô nomine si vere dicta est, aliam esse oportet vocis originem, quam quae primâ fronte videtur. Absurdum enim est, ut Graecô nomine, eoque a vetustate oppidi sumprô, vocetur Phoenissa mulier. Itaque si divinare licet. Astypalaeae verum nomen fuerit astipella, ab humililitate ductum. Syris enim estappel significat sese deicere et humiliare. Item Astypalaea, Coae urbs. Strabo l. 14. Η῾ δὲ τῶ Κώωνπόλις εναλεῖτο τὸ παλαιὸν Α᾿ςτυπάλαια, nempe ab illa ipsa Astypalaea Phoenicis filia, de qua diximus. Hinc Steph. Α᾿ςτυπάλαια, νησος μία τῶ Κυκλάδων, etc. δευτέρα πόλις εν Κῷ. Tern a insula, civiratem habens inter Rhodum et Cretam. Quarta urbs in Samo, Astypalaeam ἀκρόπολιν sive Arcem Samiorum, a Polyerate communitam habet Polyaen. l. 1. c. 23. in Polycr. Quinta promontorium iuxta Atticam. Ovid. l. 2. de Art. Am. v. 72.Cinctaque piscosis Astypalaea vadis.Idem Ovid. Met. l. 7. v. 461.Hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.